nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et
quomodo occidisset universos prophetas gladio
misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi
faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam
tuam sicut animam unius ex illis
timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat
voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et
sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur
et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior
sum quam patres mei
proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce
angelus tetigit eum et dixit illi surge comede
respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas
aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum
dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via
qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in
fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Horeb
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo
Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia
at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel
altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et
derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant
eam
et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce
Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes
et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post
spiritum commotio non in commotione Dominus
et post commotionem ignis non in igne Dominus et post
ignem sibilus aurae tenuis
quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et
egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens
quid agis hic Helia
et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria
tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et
derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant
eam
et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per
desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem
super Syriam
et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum
autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro
te
et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu
et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum
genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit
eum osculans manum
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat
arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus
erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super
illum
qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait
osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te
dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi
reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et
in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt
consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei